← Index

Sicut cervusClick to see text with musical notation

Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te Deus.

Sitivit anima mea ad Deum vivum:
quando veniam et apparebo ante faciem Dei.

Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte,
dum dicitur mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus?