← Index

Nunc dimittis

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Quia viderunt oculi mei salutare tuum.

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Quod parasti ante faciem omnium populorum.

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Ant. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.