Irenas Online Bookkeepers

← Index

Nato canunt omnia

Nato canunt omnia Domino pie agmina,
Syllabatim neupmata
perstingendo organica.
Haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plene edita;
Hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica,
Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina.
Dum fovent sua pecora subito diva percipiunt monita:
Natus alma virgine qui extat ante saecula.
Est immensa in caelo gloria pax et in terra.
Hinc ergo caeli caterva altissima iubilatEt tanto canore tremat alta poli machina;
Sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita.
Humana concrepunt cuncta Deum natum in terra.
Confracta sunt imperia hostis crudelissima.
Pax in terra reddita nunc laetentur omnia nati per exordia,
Solus qui tuetur omnia
Solus qui condidit omnia:
Ipse sua pietate salvat omnia peccata nostra.