лучшие браузерные рпг игры http://theonlinegames.ru/top-mmorpg/luchshie-brauzernye-igry * 90 Degree by Reflex leggings

← Index

Erunt signa (Lc 21:25-33)

In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terrispressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum: arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem:Videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia nonpraeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.