agen bola via bank bca

← Index

Kyrie fons bonitatis (tropus)

Kyrie, fons bonitatis, Pater ingenite, a quo bona cuncta procedunt: eleison.
Kyrie, qui pati Natum mundi pro crimine, ipsum ut salvaret misisti: eleison.
Kyrie, qui septiformis dans dona Pneumatis, a quo caelum, terra replentur: eleison.

Christe, unice Dei Patris Genite, quem de Virgine nasciturum mundo mirifice sancti praedixerunt prophetae: eleison.
Christe hagie, caeli compos regiae, melos gloriae cui semper adstans pro numine Angelorum decantat apex: eleison.
Christe caelitus adsis nostris precibus, pronis mentibus quem in terris devote colimus, ad te pie Jesu clamantes: eleison.

Kyrie, Spiritus alme, cohaerens Patri Natoque, unius usiae Consistendo flans ab utroque: eleison.
Kyrie, qui baptizato in Jordanis unda Christo, effulgens specie columbina apparuisti: eleison.
Kyrie, ignis divine, pectora nostra succende, ut digne pariter proclamare possimus semper: eleison.