← Index

In dedicatione ecclesiae: Introitus

Ant. Terribilis est locus iste: hic domus Dei est, et porta caeli: et vocabitur aula Dei. Alleluia.

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Ant. Terribilis est locus iste: hic domus Dei est, et porta caeli: et vocabitur aula Dei. Alleluia.

In dedicatione ecclesiae: Alleluia

Alleluia. Adorabo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo.

In dedicatione ecclesiae: Offertorium

Domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa:
et populum tuum, qui repertus est, vidi cum ingenti gaudio:
Deus Israel, custodi hanc voluntatem. Alleluia.

In dedicatione ecclesiae: Communio

Domus mea, domus orationis vocabitur, dicit Dominus:
in ea omnis, qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur.
Alleluia. Alleluia.