← Index

Iesu quadragenariae

Iesu, quadragenariae
dicator abstinentiae,
qui ob salutem mentium
praeceperas ieiunium,

Adesto nunc Ecclesiae,
adesto paenitentiae,
qua supplicamus cernui
peccata nostra dilui.

Tu retroacta crimina
tua remitte gratia
et a futuris adhibe
custodiam mitissime,

Ut, expiati annuis
compunctionis actibus,
tendamus ad paschalia
digne colenda gaudia.

Te rerum universitas,
clemens, adoret, Trinitas,
et nos novi per veniam
novum canamus canticum. Amen.