← Index

Ecce advenit (introitus)

Ecce advenit dominator Dominus, et regnum in manu ejus, et potestas, et imperium.

V. Deus, judicium tuum Regi da: et justitiam tuam filio Regis.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum.

Ecce advenit dominator Dominus, et regnum in manu ejus, et potestas, et imperium.