← Index

Conditor alme siderum (1)

Conditor alme siderum (2)

Conditor alme siderum
aeterna lux credentium
Christe redemptor omnium
exaudi preces supplicum.

Qui condolens interitu
mortis perire saeculum
salvasti mundum languidum
donans reis remedium.

Vergente mundi vespere
uti sponsus de thalamo
egressus honestissima
Virginis matris clausula.

Cuius forti potentiae
genu curvantur omnia
caelestia, terrestia
nutu fatentur subdita.

Te, Sancte, fide quaesumus,
venture iudex saeculi,
conserva nos in tempore
hostis a telo perfidi.

Sit, Christe rex piissime
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito
in sempiterna saecula.
Amen.