← Index

Adeste fideles

Adeste, fideles, laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.

R. Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.

En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant.
Et nos ovanti gradu festinemus.

R.

Aeterni Parentis splendorem aeternum,
Velatum sub carne videbimus;
Deum infantem pannis involutem.

R.

Pro nobis egenum et foeno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?

R.